Latin
De Ordine Sequentium Epistolarum
Pelagius I, Epistolae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quo nunc ordine a nobis digestæ sunt, hunc ipsum exhibent codices antiqui, Pithœanus et Lirinensis, atque Arelatensis adeo ille unde primum descriptæ et ad Baronium cardinalem missae, in lucem prodierunt. Sed summo viro, ut ordinem interpolaret, fecit corrupta in antigrapho quod acceperat ejus epistolae subscriptio, ubi anno 15 scriptum fuerat pro anno 16 Basilii; quod mendum veterum eorumdem libronm ope sustulimus.