Latin
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…, Letter 6
Pelagius I, Epistolae 6.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc est igitur fides mea et spes mea, quæ in me dono misericordiæ Dei est: pro qua maxime paratos nos esse debere, beatus Petrus ad respondendum omni poscenti nos rationem (1 Petr. III). Cum hac professione me vivere opto, cum ipsa ante tribunal Christi assistere: per hanc a peccatis meis absolvi me credo, et ad dexteram gloriæ divina misericordia deportanJum. Quicunque autem aliud senserit, crediderit, prædicaverit, hunc anathematizat sancta et universalis Ecclesia Dei. Deus vos incolumes custodiat, filii dilectissimi. Amen.