Latin
16.2.54 to 16.2.77
Pelagius I, Epistolae 16.2.54-77
Unproofread scanNot analysed yet
Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV). Si enim prædicti hæretici unitatem fidei voluerint siinplici corde recipere, ex hoc jam testimonio in uno spiritu possunt simul Patris et Filii unitatem condiscere. Patrem igitur (ut ipse se dicunt invenisse in divinis litteris) genitum proprie positum nec legere possunt penitus, nec probare. Sed quia idipsum fides exigit Christiana, absque ulla dubitatione ingenitus creditur qui tamen, secundum seriem Scripturarum, in Filio a se genito visus esse monstratur. Apostolus vero Paulus missionem Filii Dei in Spiritu sancto longe ante conspiciens (Ejusdem Ithacii c. 3), Romanæ Ecclesiae scribens, hæc testatus est, dicens: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur (Rom. VIII). Cernisne, quoniam Filius non secundum deitatem a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est? Nam quod semetipsum, exinanita majestatis suæ potentia, idem se Filius miserit, Apostolus contestatur, dicens: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Et Isaias: Non legatus, neque angelus, sed ipse Dominus veniet, et salvabit eos (Isai. XXXIII). Item ibi: Palam apparuit non quærentibus me Isai. LXV). Et in Jeremia: Dereliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam, et veni, et factus sum illis in opprobrium (Jer. xn). Et in Michæa: Ecce Dominus veniet, et commovebuntur montes sub eo (Mich. I). Et in Zacharia: Gaude et exsulta, filia Sion, mia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus (Zach. II). Et Apostolus ad Tomotheum: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc,nundum peccatores salvos facere (I Tim.