Latin
16.2.78 to 16.2.105
Pelagius I, Epistolae 16.2.78-105
Unproofread scanNot analysed yet
I). Et Malachias: Ei ce subito veniet in templum suum Dominus quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis (Malach. III). Et in Evan- Kelio: Non veni vocare justos, sed peccatores in pænitentiam (Matth. IX; Marc. II). Item: Quid nobis, et quid libi, Jesu Fili Dei? venisti ante tempus perdere nos (Marc. I)? Idem ibi: Venit Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Ibi item: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius 'abeant (Joan. x). Item ibi: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo Filius hominis, qui est in cælo (Joan. iu). Nunquid in bis tantis ac talibus testimoniis, quibus se Filius Dei a semetipso venisse, dum [F. leg. non loco dum] manifestum est eum qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntarie et non ab alio missum, advenisse? Nam qui in Patre manens, ubique petentia sua consistit,qui in Patre mitteretur, omnino non habuit. Scimus enim quen. am nulla pars coelorum ac terræ a conspectu Patris excipitur, ubi secundum eos a patre r Filius mitteretur. Interim vero det operam (quam fieri potest) tua dileclio (S. Leo, ep. 32), ut omnibus Ecclesiæ filiis innotescat, quid contra impium sensum evangelicam doctrinam ct apostolicam prædicemus: quia licet plene, quæ semper fuisset atque esset catholicorum sententia, scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addimus. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiæ præsidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio (Matth. XVI), et cujns fides omnes quidem hæreses destruit, sed maxime impietatem præsentis erroris expugnat. Et intelligo aliter mihi non licere quam ut omnes conatus meos ei causx, in qua universalis Ecclesiæ salus infestatur, impendam. Ne autem aliqua uegligentiæ occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, exemplaria eorumdem nunc mittenda credimus, ut nullo modo fidei quam defendimos, prædicatio vestre doctrinae notitiae subtrahatur.