Latin
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…, Letter 4
Pelagius I, Epistolae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagius Narsæ patricio 1. Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad ciementissimum principem sub digna custodia dirigatis; Ut et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat; et ille qui contra morem antiquum eum ordinare præsumpsit, canonum vindictæ subjaceat. Nec licuit alicui aliquando, nec licebit particularem synodum congregare: sed quoties aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitor, ad recipiendam de eo quod non intelligunt, rationem, aut sponte ii qui salutem animoe suæ desiderant, ad apostolicam sedem pro recipienda ratione conveniant, aut si forte (sicut de talibus scriptum est (Prov. XVIII), Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit) ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint; eos ab cisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per saeculares comprimi poteslates.