Latin
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…
Pelagius I, Epistolae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum v. cl. Antonius Pagi in Critica Baronii epistolam 10 Pelagii I ad Childebertum ex duplici fragmento duarum plane diversarum epistolarum consertam esse animadvertit; ita plane et hoc idem aliis ejusdem Petagii epistolis accidisse non dubito. Geminæ ad Narsetem epistolæ, illa nempe quæ num. 5 et altera quæ num. apud Labbeum leguntur, unam eamdemque continuatam epistolam exhibent in fragmento quod Holstenius vulgavit, legiturque in Collectione Veneto-Labbeana tom. VI, et Valeriano patricio inscribitur: quod sane fragmentum primo quidem totam epistolam quintam ad Narsetem reddit, cui unica serie succenturiata eat epistola 3. Nec sane geminæ illæ epistolæ argumentum habent diversum, neque altera ab altera sejungi commode possent.