Latin
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…, Letter 5
Pelagius I, Epistolae 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Directam a vobis relationem, defensore Ecclesiæ nostrae Jordane deferente, suscipientes, saLis mirati sumus ita vos apostolicæ auctoritatis oblitos, ut divisionem vestram ab universali Ecclesia meo etiam volueritis (quod absit) consensu firmari; et quos decuit popularem ignorantiam sacerdotali doctrina comprimere, in contumeliam sedis apostolicæ, plebis velle sequi judicium. Nec ista dicentes, injuriam nostram dolemus, quibus donante Domino propositum est in mansuetudine supportantes omnia fraternæ pacis vinculo custodire: sed (sicut diximus) divisionem vestram a generali Ecclesia, quam tolerabiliter ferre non potero, vebementer stupeo. Cum enim beatissimus Augustinus dominicæ sententiae memor, qua fundamentum Ecclesiæ in apostolicis sedibus collocavit, in schismate esse dicat, quicunque se a præsulis carumdem sedium auctoritate vel communione suspenderit; nec aliam manifestet esse Ecclesiam, nisi quæ in pontificibus apostolicarum sedium est solidata radicibus: quomodo vos ab universi orbis communione separatos esse non creditis, si mei inter sacra mysteria secundum consuetudinem nominis memoriam reticetis, in quo, licet indigno, apostolicæ sedis per successionem episcopatus præsenti tempore videtis consistere firmitatem?