Latin
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…, Letter 5
Pelagius I, Epistolae 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne apud vos forte, vel apud greges qui vobis commissi sunt, de fide nostra aliqua possit remanere suspicio, hoc dilectionem vestram certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem quam sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicænæ synodi firmavit auctoritas, quam Constantinopolitanæ, Ephesinæ primae, et Chalcedonensis, sanctarum synodorum explanavere sententiæ, nec quidquam de præfatarum synodorum definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse; sed omnia, Deo propino, que ab illis de fidei puritate conscripta sunt, inviolabiliter custodire: anathematis nihilominus judicio subdens, quisquis ad suprascriptarum quatuor synodorum fidem vel ad bcalissimi Leonis præsulis apostolicæ sedis Tomum, qui in Chalcedonensi est synodo confirmatus, aliqua ex parte vel infirmandum quoquomodo, vel in dubium (quod absit) deducendum aliquando consenserit. Hac igitur dilectio vestra fidei nostrae professione munita, ignorantiam hominum (sicut sacerdotes decet) in spiritu mansueludinis cdocere festinet, et a prava intentione modis omnibus revocare atque unitati Ecclesiæ reddere. Quod si quis forte etiam post haec aliquem sibi superesse credit scrupulum; ab insano tumultu desinens, ad nos magis venire festinet: ut ex his quæ dubitat, rationa• bili satisfactione percepta, lætus, Deo propitio, cognita veritate, universali reformetur Ecclesiæ. Nos enim (secundum apostolicam sententiam) parati sumus ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea quæ in nobis est fide (1 Petro III): quia in nullo nos a sanctis Patribus, custodienle nos divina gratia, cognovimus deviasse. Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Dat. xv calend. Mart., anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.