Latin
AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…, Letter 6
Pelagius I, Epistolae 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagius episcopus universo populo Dei. Vas electionis beatissimus Paulus apostolus, cum de Judæis in Christo necdum credentibus loqueretur, zelum eos Dei habere professus est, sed ne ex hoc sine culpa esse crederentur, consequenter adjecit: Sed non secundum scientiam (Rom. X): ut eos necessarie per doctrinam a Deo sibi creditam ostenderet emendandos. Quod testimonium nostro etiam tempori convenire charitas vestra non ambigit: quia etsi zelum Dei in quorumdam mentibus esse deprehendimus, in hoc tamen quod suspicionibus quibusdam sine notitia veritatis se concusserunt atque concutiunt, et quod se a visceribus unicæ matris Ecclesiae nefaria animositate discerpunt, sine scientia eos esse non dubium est. Et possemus [possumus] quidem totius causae rationem ad sedandos rumores hominum, divina nobis cooperante misericordia, fiducialiter explicare; nihilque contra tidem Patrum contraque quatuor synodorum firmitatem ullatenus esse tentandum [tentatum], lucidissimis approbationibus demonstrare; magisque id actum, ut memoratarum synodorum firmitas contra omnes inimicos immobili soliditate consisteret. Sed quia hoc his qui lacte potius quam solido cibo nutriendi sunt (I cor. VI) necessarium esse non duximus, ut (sicut memoratus Doctor gentium dicit) inter perfectos loquenda sit sapientia: hoc interim quod etiam parvulis abunde sufficiat, ad notitiam omnium deferendum esse perspeximus. Id autem est, ut fidem meam annexa subter professione definiam, in qua, Deo propitio, et rectæ me apostolorum doctrinæ et Patrum inhærere vestigiis evidenter appareat, ut per vos, qui zelum Dei etiam cum scientia possidetis, cæteris innotescat, quos operante Domini nostri gratia, non sine vestra mercede ab irrationabili divisionis suæ malo confidimus liberandos.