Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 100
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 100.5
Unproofread scanNot analysed yet
Audiamus autem Doctorem gentium clamantem: Sicut accepistis Christum It,. . Dominum, in ipso ambulate, radiati et superædificati in ipso, et confirmati in fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum, actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, nec ad contentionem aut superfluas quæstiones vestra ulterius studia convertantur (Coloss. II). Vocem ejusdem apostoli cum humilitate cordis attendite; sic enim scribens ad Timotheum ait: Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites; servum autem Domini non oportet litigare (II Tim. u); et iterum ad Corinthios: Si quis autem videtur inter vos contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor xi); et iterum post alia: Non est Deus dissensionis, sed pacis.