Latin
100.6.1 to 100.6.24
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 100.6.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Considerate ergo, quia quicunque in pace et unitate Ecclesiæ non fuerit, Dominum habere non poterit. Item ad Galatas scribens ait: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ (Gal. III). Providensautem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ, quia benedicentur in te omnes gentes (Genes. xxIIj. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abrabam. Quam ergo excusationem apud Dominum post præsentem satisfactionem nostram habere ulterius potestis, quando nulla vobis de Mei nostræ sinceritate et puritate contraria suspicio remanebit? Audite potestatem et commonentem eumdem apostotum: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mola (1 Cor. xv). Non ergo circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationem ejus. Cum dilectione ergo fraterna et humilitate Deo placita, si cujus forte animi scandalizari videntur in aliquo, manens in unitatis charitate, perquirat aique cognoscat. Nam sicut beatus Jacobus apostolus ait: Ubi zelus et contentio, ibi et inconstantia et omne opus pravum (Jac. III); et iterum Doctor gentium: Quis vos impedivit charitati non obedire: persuasio hæc non est ex eo qai vocavit vos; modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. v); et alibi: Ego confido in Domino, quod nihil aliud sapiatis; qui autem conturbat vos portabit judtcium quicumque est ille (Ibid.) ; et in subsequenti ait: Utinam abscindantur qui vos conturbant (Ibid.) ! Et rursum admonens dicit: Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Ibid.) ; et iterum: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus; non efficiamur inanis gloriæ cupid, invicem provocanteS, invicem invidentes. Alter alterius onera portemus, et sic adimplebimus legem Chriati (Ibid.) ; et alibi idem apostolos ait: Flecto genua mea ad Dominum Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnia paternitas in cœlis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtutem, corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestri. ,in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis (Ephes.