Latin
104 to 122
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 104-122
Unproofread scanNot analysed yet
In vanum ergo contra simplices, qui haec olim dicentes agere prohibuerunt, tendicula deinceps parabunt, cum his et aliis armati adminiculis, noverint quid super his sit agendum, et quid vitandum. Nimis enim armatus est (Idem Ennodius, ibid.) ,qui illa, quae adversarius misericordiæ, utilitatis alque concordiæ ministrat, tela contemnit. Sufficit ergo contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio. Scio te non ignorare, frater, memoratas canonum sententias atque evangelicas sanciiones, novas non esse, sed nostro eas assensui mancipari. Cur his contradicentes, et emigrationes episcoporum utilitatis et necessitatis causa fieri prohibentes, at sæpe dictum est, et avaritiæ aut temeritatis, in perniciem sacerdotum ac populorum, laedunt sacerdotale consilium? Cur lacerant sententiam, in qua, inspirante Christo, oracula superna patuerunt, et inter Deum et homines interpres exstitit lingua pontiftcum? Illa enim coeli curia variarum dotibus aucta eurulium, et multo, Redemptoris nostri auro ostroque decorata, nihil in illa decisione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio. Intellexit non esse suum, quidquid impulsa constituit; nihil quoque habet in illa sententia, nisi unde de sola devotione gratuletur. Nam dum profanis memoratorum verbis creditur, et suæ vesaniæ inscitiam produnt, et livorem. Quis hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli et historiae verba concurrunt? Nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus, quod profertur. Nam non bene nodus in scirpo quaeritur, dum involvit nebula praedicatae lucis auctores. Foeda quoque a nitore Domini sui obligalione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fide dependit officia. Talium ergo dictiones vel prohibitiones indignæ etiam fiunt memoratu. Profunda est ergo nimis imperitia eotum, et sepulcrum patens guttur eorum, quia linguis suis dolose agunt (Psal. v, interprete S. Hier.) . Non est enim in ore eorum rectum, interiora cornm insidiae, densis cor eorum vepribus suffocatur (Verba sunt ejusdem Ennodii), et interna vilia aliis certant ascribere.