Latin
123 to 138
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 123-138
Unproofread scanNot analysed yet
Nobilitatem ergo dat facinoribus, qui in talibus ventilationem ipsorum in exemplum sumit, aut ad aures posteras digna relatione transmittit. Tibi autem non sit cura talium quaestionum, sed sequere Sententiam beati Pauli apostoli, qui monet per discipulum cunctos, et clamat, dicens: Inanes quæstiones devita (I Tim. IV). Inanes, namque (juxta Apostolum) quæstiones semper devita, et age quod meliori consilio, non avaritiæ vel temeritatis, sed utilitatis et necessitatis (ut saepe dictum est) causa faciendum utiliter perspexeris. Quapropter, charissime, his apostolicis fultus auctoritatibus, muta episcopum causa necessilatis aut utilitatis, super quo consulere nos voluisti; et alios fratres nostros, quibus hoc faciendum necessitas aut utilitas compulerit, agere doce: quia hoc quod tibi soli scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Quia sicut potestatem habemus episcopos et sacerdotes regulariter titulare et ordinare, ita (ut praedictum est) causam necessitatis aut utilitatis habes et mutare, ac de titulo ad titulum translatare [transferre, ita etC. Just.] ,licet de minori ad majorem urbem mutandus sii. Hoc tamen summopere prævidendum est, ne causa arrogantiæ aut avaritiæ unquam fiat: quia hi a prædictis canonibus damnantur, non illi qui necessitate aut utilitate, majorum consilio, et sana ac pura, et Deo placita intentione hoc faciunt. Tu, frater, semper sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam et mansuetudinem (I Tim. vi). Certa etiam bonum certamen fidei, et apprehende vitam æternam, in qua vocatus es: quoniam a spiritus timentium Dominum, quæritur ab illo, et in respectu illius benedicitur. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. Timentis Dominum beata est anima, ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegmen ardoris, et umbraculum meridiani, et prædicatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.