Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem non vestræ malitiae vel calliditati credimus ascribendum, sed veneno hostis malignissimi perspicimus exquisitum, qui zizania seminare per vasa iræ usque in finem sæculi, in Dei Ecclesia non quiescit. Ex quo intelligimus, fraternitatem vestram epistolas, de quibus posuistis testimonia, non legisse; neque enim si vobis eorum scriptura constaret, illa quae apertissime pro fidei tantummodo causa sunt posita, aliis congruere fingeretis, propter quod ab errore divisionis, in quem falsis opinionibus incidistis, hortor et opto vos celerius revocari, et non (sicut scriptum est) jugum cum infidelibus ducere (11 Cor. VI), sed illi iterum jugo mansuela colla submittere, de quo ipse Dominus dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI): quod nullo modo poterit quis vel ferre vel discere, nisi eidem jugo charitatis vinculis fuerit subjugalus, ipsi oncri per dilectionem quippe ut spiritali sarcinae mentes, humeros, viresque subdiderit. Sicut namque animositas abscissionis intellectum facit per superbiam colligare, ita recuperatae charitatis humilitas mentes in unitate fidei perseveranter ad cognitionem veritatis illuminat