Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectionis vestrae per eos quos direxistis scripta suscepiMus, relectisque his, gravisumus mœrore et dolore perculsi; cum neque his quæ nos vobis scripsimus respondistis, neque, ut fraternam decuerat cbaritatem, fidei nostrae satisfactione suscepta ad unitatem Ecclesiæ revertendi obedientiam commodastis; po. stremo nec eos aliter qui venerunt dirigere pertulistis, ut apertissimam lucidissimaroque satisfactionem se paterentur accipere: sed scripto nobis quasi capitulare, vel interdictum potius ostenderunt, nihil injunctum sibi a vobis aliud asserentes, nisi ut vestræ tantummodo essent portatores epistolae. In qua tamen nullam rationis satisfactionem quæsisse vos legitur, sed velut judicatum quid nobis expressisset, quod quam pravum sit, quam injuslum, Patrumque regulis inimicum, si volueritis ad cognitionem veritatis accedere, splendidissime cum divino auxilio potestis addiscere. Unde nos cum propheta lacrymabiliter convenit exclamare: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor cordis mei renovatus est (Psal. XXXVIII). Renovatus est dolor cordis nostri, quando diuturnae divisionis scandalum minime tanto fidei fulgore superatur, maxime quia pravorum hominum persuasionc decepti, scripta nobis diversis infecta contagiis direxistis: et quod in epistolis Patrum quaedam testimonia non incongrua solum, sed nec ad causam pertinentia tentastis inserere; ita ut nec ordinem testimoniorum, qui in ipsis epistolis Patrum, servaretis, quippe ut quod scriptum nomine alterius fuerat, alterius nominis titulo promeretur. In quo evidenter dictum vobis apostolicum constat aptari: Nescientes neque de quibus dicent neque de quibus affirmant (I Tim. I ).