Latin
5.1.41 to 5.1.49
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.1.41-49
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIV)? Quid enim per resinam, quae fomentum ignis est, quae et in ornamentum domus marmora dissipata conjungit, nisi charitas designatur? Quæ et in amore corda succendit, et ut sanctam Ecclesiam unitatis ornamento componat, discordes hominum mentes per pacis in se studium ligat? Quid per Galaad, quæ acervus testimonii interpretatur, nisi in Scripturae sacrae altitudinem innumera sententiarum densitas dicit? Quid per med i vocabulum, nisi unusquisque prædicator? Quid per non obductam filiæ cicatricem, niti culpa plebis ante Dei oculos nuda monstratur? Resina ergo in Galaad defuisse convincitur, si pro ostendenda veritate, cum tanta adsint Scripturae sacrae testimonia, associando vos sanctae Ecclesiae, nequaquam digue ardoris charilas exbibetur; et velut absente medico cicatrix non obducitur, si exhortatione cessante, tantae scissionis culpa nullo velamiue subsequeniis pacis operitur. Sed jam tempus est, ipsa nos susceptionum vestrarum vulnera tangere, eisque auctore Deo medicamina patefactæ veritatis adhibere.