Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Per ea quæ piae memoriae Justiniani principis temporibus acta sunt, fraternitas vestra suspicatur, sanclam Chalcedonensem synodum fuisse convulsam. Sed absit hoc a Christiano opere, a Christiana cogitatione. In ipsa quippe Nicaena, Constantinopolitana, ac prima synodus Ephesina firmata est; et quisquis illam partem aliqua convellere nititur, illas nimirum funditus, quæ per hanc firmatae sunt, destruere conatur. Cui suspicioni in scriptis vestris ex sancti prædecessoris nostri Leonis epistolis ac encycliis testimonia adjungitis, ut praefatam sanctam Cbalcedonensem synodum illibatam debere observari monstretur. Quae quidem; fratres charissimi, ex paucis epistolis sumpta permixto ordine confusoque posuistis, ut dum interjecta alia epistola, ad alia prioris epistolae verba recurritur, quasi ex multis epistolis prolata viderentur. Et valde miramur, cur fraternitas vestra de tam (sicut diximus) paucis epistolis non pauca sumpserit, cum Constet quod de sanctae Chalcedonensis synodi illibata veneratione et praedecessorum nostrorum assertio innumera, et multorum Patrum consensus in encycliis, quasi quædam se mundo, nobis infudit [Foraan sumendo lux mundo se n. inf. l. Sed quia semper dictandi ordo tanta sibimet connexione suhjungitur, ut et praecedentia subsequentibus serviant, et subsequentia ex præcedentibus suspendantur: eorum sensum quae prolata sunt, melius pandimus, si infra supraque legentes, vel quo tendant, vel unde pendeant, demonstremus.