Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.11
Unproofread scanNot analysed yet
Et post pauca: I Non Deus Verbum ex Maria natus est, natus autem est ex Maria, qui ex semine est David; non Deus Verbum ex muliere natu. est. »Et iterum: <Quod edictum est enim Ducebatur a Spiriiu (Matth. IV), aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad voluntatem [virtutem] propositorum confortabatur; ab eo ad hæc quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus roborabatur, ut ad tantum certamen sufficeret, sicut et beatus Paulus dicit: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII). »