Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Idem cujus supra: <Dicant igitur nobis omnium sapienlissimi, si pro sensu Domino Jesu Christo qui est secundum carnem, divinitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti Spiritus cooperatione ad haec Christus indigebat? Nec enim unigeniti divinitas Spiritu indigebat ad justificationem; Spiritu indigebat ad vincendum diabolum, Spiritu indigebat ad operanda miracula; Spiritu indigebat ut doceretur ea quæ decebat peragere; Spiritu indigebat ut immaculatus appareret. »