Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
Item ejusdem in libro contra Synusiastas, vel Apollinaristas: <Sed si caro erat, inquit, cruci8xa, quomodo sol radios avertit, et tenebræ occupaverunt terram omnem, et terrae motus, et petræ scissae sunt, et mortui surrexerunt (Matt. XXVII)? Quid igitur dicant et de tenebris in Ægypto factis temporibus Moysis non per tres horas, sed per tres dies (Exod. x)? Qnid autem propter alia per Moysem facta miracula, et quae per Jesum Nave, qui solem stare fecit (Josue x), qui sol temporibus Ezechiæ regis et contra naturam retroversus est (IV Reg. xx); et de Elisæi reliquiis, quæ mortuum suscita verunt (I V Reg. XIII)? »Ejusdem ex libro octavo de Incarnatione: <Manifestum autem est quod unitas convenit: per eam enim collectae naturae, unam personam secundum unitatem effecerunt. Sicut enim de viro et muliere dicitur, quod jam non sunt duo, sed una caro (Genes. II; Marth. XIX); dicamus et nos rationabiliter seeundum unitatis rationem, quod non sunt duae personæ, sed una, scilicet naturis discretis. »