Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.17
Unproofread scanNot analysed yet
Et post pauca. <Quomodo igitur homo et Deus unum per unitatem esse potest? qui vivificat, et qui vivificatur; qui salvilicat, et qui salvificatur; qui ante sæcula est, etqui ex Maria apparuit? >Ejosdem ex interpretatione symboli trecentorum decem et octo Patrum: <Sed Christum quidem secundum assumptam servi formam, eum autem qui eam assumpsit, super omnia nominans Deum; intulit tamen hoc secundum conjunctionem, ut per significationem nominum naturarum manifestam divisionem faciat. Nemo igitur, neque eum qui secundum carnem ex Judaeis est, dicat Deum: nec iterum Deum [AI. ,Dominum, nec ne iterum Dominum] qui est super omnia, secundum carnem ex Judaeis. »