Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.18
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex commento Epistolae ad Hebraeos: «Jesum enim dicit a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. x): qui autem de Spiritu unclus est, omnimodo aliquid inde assumpsit. Quis autem furens dicat, de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam? »Et iterum: <Certus quidem et ipse, Filium Dei se non secundum divinilatis dicens nativitatem, sed secundum quod domesticus Dei erat: per quad filii Dei, per voluntatem [virtutem] domestici Deo constituti homines, interim vocabantur. >