Latin
5.27.15 to 5.27.28
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.27.15-28
Unproofread scanNot analysed yet
53): cujus epistolae nunc idcirco verba nen ponimus, ue volumen hoc immoderatius extendamus. Cum vero et subjicilur: Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudi. candi habere rationem, (aperte nebis licentia tribuitur, ut quidquid illic extra fidei causas de personis gestum est, retractetur. Specialis quippe synodalium conciliorum causa est fides. Quidquid ergo praeter fidem agitur, Leone docente, ostenditur, quia nihil obstat, si ad judicium revocetur. Quia vero et apud eosdem episcopos qui in Chalcedone resederunt, in veneratione synodus nonnisi usque ad fidei definitionem fuit, per hoc aperte ostenditur, quod plerique Græci antiquiores Codices continere synodum nonnisi in sex actionibus subjunctis tano nibus demonstrantur, ut omnino caetera quæ privato studio fuerant mota, non habeant. Unde et encyclia hæc ita esse testantur. Nam Leone Augusto Alypius episcopus Caesareae Cappadociae scribens, ait (In 3 part. Chalced. conc. ,c. 50): His itaque sic se babeotibus, vestræ Pietati significo, quia ea quidem quae particulariter examinata sunt, et quae [atque] gesta a sanctis episcopis in Chalcedonensi civitate collectis, non legi; neque enim a sanctae memoriae tunc episcopo Thalassio, qui interfuit sancto concilio, aliquid huc amplius est allatum ex bis quae gesta noscuntur, sed tantummodo definitionem expositam ah illo sancto concilio ab eo delatam inspexi.) Attestante ergo Alypio episcopo perdocemur, quia praeter causam fidei nihil de synodo in veneratione Thalassius tenuit qui illic et praeter causam Mei episcoporum negotiis privatis interfuit. Si igitur in actione sexta professio lidei consummatur, moxque canonum regula figitur; si beatus Leo negotiis, quae illic private mota sunt, contradicit: si hoc quod ut tra fidem gestum est, nec is qui fecit Thalassius tenuit: cur nos hæreticam epistolam retractasse reprehendimur, qui hac in re cunctorum nos praecedentium auctoritate roboramur?