Latin
5.27.29 to 5.27.31
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.27.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis ab eadem epistola alienum se lbas respondeat; quamvis quia approbata sit, aut difficulter, aut nullatenus demonstretur, licenter tamen unusquisque eam reprehenderet, etiamsi episcopi in eodem concilio residentes suis illam subscriptionibus approbassent; quia postquam, beato Leone scribente, jus retractandi et dijudicandi conceditur, etiam si qua esse poterat eorum qui interfuerant in privatis negotiis auctoritas, vacuatur.