Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Rursum in scripto vestro testimonium ac exemplum de encycliis ponitur, quod multi episcopi simul dicunt: Neque unum icta vel apicem possumus aut commovere, aut commutare eorum quae apud Chalcedonem decreta sunt. (Cui aliud quoque testimonium quasi ex eadem epistola subjunxistis, quod videlicet Anatolii Constantinopolitanæ urbis episcopi esse non dubium est, quo ait: De Chalcedonensi vero sancta synodo dico, quoniam ipsum quaerere omnino, aut revolvere aliquid eorum quae ab ipsa finita sunt, hominum est insidiantium tantummodo Ecclesiis, et universali Christi paci.) In quo revolvi et convelli prohibeat, ipse subjungat; ait enim: Quando apostolica quidem et paterna dogmata olim nobis tradita, in eo roborata sunt atque firmata. (Si igitur insidiantium est hominum apostolica dogmata et paterna convellere, qui eadem paterna et apostolica dogmata illibata recipiunt, constat procul dubio, quia insidiantes non sunt. Ejusdem namque synodi fidem intemeratam Deo auctore retinemus, et sic privata negotia quæ illic gesta sunt, cum sancto praedecessore nostro Leone praeterimus, ut definitionem fidei illic prolatam, proposita etiam morte, reservemus. In praecedenti autem testimonio multorum simul episcoporum utrum dictator, an scriptor erraverit, ignoramus; neque enim in encycliis continetur, ut ipsi in scriptis vestris posuistis. Neque enim iota unum aut apicem possumus commovere aut violare eorum quae ab ea recte sunt et inviolabiliter definita.) At longe est aliud, non posse commoveri ea quæ decreta sunt, et non posse commoveri ea quæ recte et inculpabilitersunt decreta. Sciebant enim viri doctissimi, ea quae illic gesta fuerant de causis specialibus, a praedecessore nostro Leone recepta omnimodo non fuisse: et idcirco cautissime scribunt, commoveri aut violari quae recte ab ea et inculpabililer definita sunt, non deberi; ne si cuncta confirmare se dicerent, sententiae sæpe fati prædecessoris nostri Leonis obviarent. Unde et ilice illico subjungunt: Ita sapiamus semper, sicut sapit apostolica Romanorum sedis Ecclesia.)