Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Post haec quoque exempla ejusdem prædecessoris nostri Leonis ad Basilium episcopum testimonium posuistis, quo ait: Obsecro Dilectionem tuam, ut Chalcedonensis synodi definitionibus in nullo animum relaxetis; et quæ ex divina sunt inspiratione composita, nulla patiamini novitate temerari (et rursum: Ut autem possit haec exhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum notitiam pervenire, diligenter vestrae Fraternitatis cura perspiciat, quia (quod saepe dicendum est) tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonem constituta sunt, convellatur.) Sed utrum de causis quarumdam personarum specialibus, an de sanctae fidei definitione asserat, inquiratur ipse quid superius dicat; ait enim: Haec scripta direxi, quibus Dilectionem vestram credidi commonendam, ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam nostra communis fides aut trepida inveniatur, aut tepida. (Qui igitur admonitionem servandae fidei præmisit, ubi custodiri synodum voluit, indicavit. Si autem in hujus epistolae sermonibus ambigimus, eum ex aliis suis epistolis quo sensu haec dixerit, requiramus. Marciano namque Augusto scripta sua pro eadem synodo dirigens, ait (Epist. 59): Ad Gloriam vestram et ad Constantinopolitanum antistitem scripta direxi, quae evidenter ostenderent, me, quae de fide catholica in praedicta synodo definita fuerant, approbare.) Qui si cunctas et speciales causas ejusdem synodi recepit, cur ea se approbare quæ de calholica fide in prædicta synodo definita sunt, specialiter asserit? Rursum quoque praefato principi scribens (Ibid.) : Quia omnibus modis obediendum est potestati [pietati] vestrae et religiosissimae voluntati, constitutionibus synodalibus, quae mihi de confirmatione fidei catholicæ placuerunt libeus adjeci sententiam meam. (Si ergo confirmationem fidei catholicae sibi placuisse, eique sententiam adjecisse astruit; in his, in quibus confirmatio fidei non fuit, constat quia sententiam non adjecit.