Latin
5.6.12 to 5.6.18
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.6.12-18
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod idem beatus Leo solam in synodo professionem fidei summo ardore custodiat, innumeris epistolis demonstrat, ex quibus pauca breviler perstringimus, ut in eis certior facta vestra Fraternitas colligat quam multa taceamus. Hinc est enim quod Marcianum Augustum scripto suo alloquitur, dicens (Epist. 59): Fratri autem meo Juliano episcopo noverit vestra Clementia hoc me proprie delegasse ut quidquid ]illic ad custodiam fidei pertinere probaverit, meo nomine vestrae fiducialiter suggerat potestati. (Hinc est quod Pulcheriæ Augustae scribens, ait (Epist. 60): Quod vero piissimus imperator Ad omnes episcopos qui Chalcedonensi synodo interfuerunt, voluit me scripia dirigere, quibus ea quae illic de fidei regula sunt definita firmarem, libenter implevi.) Hinc est quod Juliano episcopo scribens, dicit: Quod necessarium credidit clementissimus imperator, lihenter implevi, ut ad omnes fratres qui Chalcedonensi synodo interfuerunt, scripta dirigerem, quibus placuisse mihi quae a sanctis fratribus nostris de regula lidei confirmata sunt, demonstrarem. (Hinc est quod Pulcherix Augustæ iterum scribens, ait (Epist. 58): Circa fratrem autem meum veneratorem vestrum Julianum episcopum quantum debeat credere vestra dignatio, apostolicae sedis aestimate judicio, cum in causa fidei, cui gloriosa Pictas vestra famulatur, vicem ipsi meam eatenus delegarim, ut ab ea quæ vobis debetur observantia non recedens, me Pietati vestrae praesenlare non desinat.) Causam quippe fidei memorans, nequaquam, Eatenus, diceret, nisi quidquid extra fidem ageretur, ex synodo excludi voluisset.