Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Rursum per epistolam vestram dicitur, a sede apostolica vos doctos, atque ab scrinio sanctae Ecclesiæ, cui Deo auctore præsumus, confirmatos, ne huic rei quæ sub piæ memoriae Justiniano principe gesta est, consentire debeatis: atque hanc opitulationem excusationi vestrae adjungitis dicentes, quod in causae principio et sedes apostolica per Vigilium papam, et omnes Latinarum provinciarum principes damnationi trium capitulorum fortiter restiterunt. In quibus verbis attendimus, quod res quae provocare vos ad consensum debuit, a consensu vos ipsa divellit. Latini quippe homines eL Græcitatis ignari, dum linguam nesciunt, errorem tarde cognoverum; et tanto cis celerius credi debuit, quanto eorum constantia, quousque verum cognoscerent, a certamine non quievit; quorum consensum certe [recte] Fraternitas vestra despiceret, si ausu praecipiti, priusquam verum cognoscerent, consensissent: at postquam diu ab eis laboratum est, et longo tempore ad injurias usque certatum, hinc vestra Fraternitas penset quia tot labores repente non relinquerent,nisi quæ vera sint agnovissent. Quid enim divini consilii fuisse credimus, fratres, quod diu Saulum omnipotens Deus repugnalorem suae lidei esse permisit, et sic cum suae lidei praedicatorem fecit, nisi ut cunctis, quibus per illum fuerat praedicaturus, ostenderet, quia valde verum est Dei Evangelium, quod et tanta duritia inclinata praedicaret, ut dum ea audilores ejus quae ab illo contra (ideles gesta recolerent, repente eum ad fidem versum non sine evidenti ratione sentirent? Unde ipse quoque dum prædicationem suam debere facile ab infidelibus recipi Domino diceret, ait: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcere, et credens per synagogas eos qui credebant in te (Act. XXII). Et cum Galatas, relicta Evangelii regula, in Judaismi conspiceret errorem declinasse, suam eis priorem contra Evangelium duritiam retulit, et ab inlentione perfidiæ eorum mentes retorsit, dicens: Audistis conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam; et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius cemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carNii et sanguini. Ecce, fratres charissimi, Paulus egregius doctor, quia diu veritati restitit, inde ad confirmanda corda audientium in ejusdem praedicatione veritatis adjutorium sumpsit: ostendens profecto, quia fidem, cui tanto prius labore restiterat, postmodum sine magnæ rationis certitudine non tenebat.