Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Idem
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 83
Unproofread scanNot analysed yet
*Fraternitatis tuae relatione suscepta, ejus latorem secundas quidem nuplias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non servasse conjugio designasti. Et quamvis multa sint quae in hujusmodi casibus observari jubeat subtilitatis auctoritas, tamen quia defectus temporum nostrorum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et aetas istius, de quo agitur, futurae incontinentiæ suspicionem auferre dignoscitur, ut diacouatus possit ordinem provehi, temporum condescendentes, ut dictum est, derectui, eo. . cessisse nos noveris; ita tamen, ut de moribus et vita vel actu ipsius tu In die Judicit ante tribunal illud terribile reddas communi Domino rationem: quia sic praeterita prae angustia temporis mitigamus, ut caute atque sollicite futuris excessibus obviemos- Propter quod jubemus Micinam ancillam, de qua se post uxoris transitum habere confessus est filios, neque cum ipso manere liceat, et quicunque [Al. ,cuicunque] monasterio continenliam professura, tua dispositione tradatur, ut meliori sorte ad quod promovetur officium sub bonæ possit famae merito ministrare, nec aliqua opinionls ejus maculandæ relinquatur occasio (Gratianus Dist. 34, cap. Fraternitatis).