Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Xv
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 84
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagius papa clero Narniensic. Quia frater et coepiscopus noster ioannes, ecclesiasticæ utilitatis studio suadente, et natoræ suæ simplicitate laudabili consideratione tractata, ob boe quod se in gerenda patrimonii gubernandi cura, vel in disciplina ecclesiastica conservanda minime fatetur idoneum; Constituti presbyterl ad haee explenda sibi exposcit adhiberi personam: ut ea quae sunt necessaria, competenti disponente sollicitudine fiant, nihil indecens fieri, vel inutile permittatur. Ideoque præsenti vobis jussione praecipimus, ut servata primo in loco episcopo memorato reverentia, quam vos |Cod. V at. ,nos] convenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, quae ad divini cultus obsequium pertinent, vel quae ecclesiasticae utilitatis peragere eura suaserit, praebeatis obedientiam Constituto (Constituto abest a Cod. Vat. ubique] competentem, in nullo dispositionibus ejus spiritu contumaci resoltantes (Forsan reluctantes), imo, competenti vigilantiae vestrae studio, quae pro ecclesiastica utilitate gerenda Constitutus monuerit, adimplentes; ut his ita dispositis, et consueta vobis stipendia ministrentur, et quaecunque in praefatae ecclesiæ patrimonio, vel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt necessaria, eompleantur.