Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Lines 3.86-3.118
Persius, Satires 3.86-118
Not analysed yet
his populus ridet, multumque torosa iuventus
ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
tertia conpositas vidit nox currere venas,
de maiore domo modice sitiente lagoena
lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
heus bone, tu palles. nihil est. videas tamen istuc,
quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
iam pridem hunc sepeli: tu restas. perge, tacebo.
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
gutture sulpureas lente exhalante mefites.
sed tremor inter vina subit calidumque trientem
excutit e manibus, dentes crepuere refecti,
uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
conpositus lecto crassisque lutatus amomis
in portam rigidas calces extendit, at illum
hesterni capite induto subiere Quirites.
Tange, miser, venas et pone in pectore dextram,
nil calet hic. summosque pedes attinge manusque:
non frigent. visa est si forte pecunia sive
candida vicini subrisit molle puella,
cor tibi rite salit? positum est algente catino
durum olus et populi cribro decussa farina:
temptemus fauces; tenero latet ulcus in ore
putre, quod haut deceat plebeia radere beta.
alges, cum excussit membris timor albus aristas;
nunc face supposita fervescit sanguis et ira
scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.