Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.44-3.85
Persius, Satires 3.44-85
Not analysed yet
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
grandia si nollem morituri verba Catonis
dicere non sano multum laudanda magistro,
quae pater adductis sudans audiret amicis,
iure etenim id summum, quid dexter senio ferret
scire erat in voto, damnosa canicula quantum
raderet, angustae collo non fallier orcae,
neu quis callidior buxum torquere flagello.
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,
quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
et tibi, quae Samios diduxit littera ramos,
surgentem dextro monstravit limite callem;
stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
oscitat hesternum dissutis undique malis?
est aliquid quo tendis, et in quod derigis arcum?
an passim sequeris corvos testaque lutoque,
securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
poscentis videas: venienti occurrite morbo,
et quid opus Cratero magnos promittere montis?
discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
quis modus argento, quid fas optare, quid asper
utile nummus habet, patriae carisque propinquis
quantum elargiri deceat, quem te deus esse
iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
disce, nec invideas quod multa fidelia putet
in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis,
maenaque quod prima nondum defecerit orca.
Hic aliquis de gente hircosa centurionum
dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
obstipo capite et figentes lumine terram,
murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
atque exporrecto trutinantur verba labello,
aegroti veteris meditantes somnia, gigni
de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?