Latin
1 to 17
Peter Chrysologus, Sermones 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam redeunte filio j uniore familia tota choros egit,coelestem cecinit symphoniam,convenit et nos hodie psalmum sumere,dare tympanum, a ponere organum, citharam tangere,etad tantum Dei Patris gaudium i melodiam Davidicam personare, Jubilate Deo, inquit, omnis terra (Psal. XCIX, 1), Quid est,quod intelligentia hujusexsultationis inquirit? Quid est,quod post tanta deitatis,tam terribilia,tam mirifica præcepta terra nunc vocatur,et inviatur ad jubilum? Jubilate. inquit, Deo,omnis terra. J Quid aliud est, nisi quodposteaquam terribilisDeus mitissimi pastoris elegit officium, personam pastoris inut, ut vagos populos, palantes plebes, dispersas longe lateque gentes, velut errantes oves in unum pastormisericorscongregaret,immo ut nationes feras, prædam mortis,carnis cibum,potum sanguinis,bestiarum furorem sitientes,ad usum lactis,adcibum graminis,ad ovium totam duceret et redderet lenitatem? Terræ omni pastoralem mandat,et imperat disciplinam, dicendo, Omnis terrajubilate Deo. Sicut militem tuba terribilis producit ad bellum,sic oves ad pascua dulcedo j ubilationis in vitat. Bellandi ergo fremitum pastorali lenitate mitigare convenit, ut gentes tam mitis gratia salvaret,quas diu I peremerat feritas naturalis. Quod autem pastorisbonus esset reditus cum ad terras veniret Christus clamavit ipse hodie: Ego sum pastor bonus; pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11 ). Hinc est quod adjutores. quod socios ad curam totius orbis ipse magister inquirit, dicendo, Jubilate Deo, omnis terra. Hinc est quod oves suas Petro vice sua,utpasceret, ad cœlum remeaturus, commendat. Petre, inquit,amas me? Pasce ovesmeas. Et ut tenuia redditus primordia non cogeret potestate, sed pietate portaret, repetit: Petre, amas me? Pasces oves meas. Commendat oves,ovium commendat germina, quia fecunditatem gregis sui pastor præscius noverat jam futuram Petre, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 16, 17). Istis ovibus oollega pastoris Petri Paulus pio pastu plena lactis ubera porrigebat, dicendo: Lac vobis potum dedi, non escam (1 Cor.