Latin
5.82 to 5.89
Peter Chrysologus, Sermones 5.82-89
Unproofread scanNot analysed yet
1, 2. Et omnia mea tua sunt. Quemadmodum? Quia tibi lex,tibi prophetia, tibi templum, tibi sacerdotium, tibi sacrificia,tibi regnum, tibi munera, tibi (quod estsuper omnia) natus est Christus. Sed quia tu per invidiam perdere vis fratrem, paternas epulas, patris gaudia dignus es non habere. d Angusto sermone res latissimas,non ut voluimus aperire potuimus; sed scientiae vestræ intellectui vestro lata sunt quæ in sermone nostro videntur angusta. Non sit haec ingrata, simplex et occulta collatio, quæ nos res mysticas et excelsas non narrare, none declamare, sed aperire compulit et explanare.