Latin
1 to 11
Peter Chrysologus, Sermones 1-15-11
Unproofread scanNot analysed yet
Beatus Apostolus primis etnovissimis, id est, Judæis et Græcis, fidei vexillum unicum semper et singulare erigit ad salutem: quod quisquis habere non meruerit et tenere, cœlestium possidere non poterit gloriam triumphorum. Solum est, fratres, quod contra perfidam dimicantibus aciem dirigit, regem indicat, connectit socios,impiumque hostem sola sui visione terrificat. Sic enim hodie coepit: Non est autem scriptum prop*ter Abraham tantum, quod reputatum est illiad justitiam; sed et propter nos credentes tn eum qui sustitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis (Rom. IV). Videtis, fratres, quia dum prioresfutura, dum praeterita credunt posteri,sic uno itinere fidei utrique perveniunt adsalutem, dum illi venturum Christum, nos jam venisseprofitemur,illi usque ad mortem morehominis descensurum miranturet credunt, nos essemortuum etresurrexisse gloriamur. Etquid plura, fratres? Ideo salus haec tam antecedentium, quamsequentium oculis est negata, ut tota esset in fide. Quod autem dixit: Qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis. Ne quis ab alio credat, ipse sui factor et resuscitator est corporis, qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. x): neque enim ab alio resurrectio suscitari, neque ab alio vivificari vita potuit,nec eadem negare sibi quod erat omnibus collatura. Quia nec fons sitit, nec panis esurit, nec sol indiget luce, nec requies ipsa lassescit, Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra, etresurrexitpropterjustificationem nostram. Traditus propter delicta,non ut ea quae non poterat mori vita pumretur, sed ut delicta, quae nos a vita exsulaverant, sola delerentur. Et resurrexit propter justificationem nostram. Manente condemnatione justificari non potest condemnatus; nos ergo quos primi culpa sic parentis addixerat, ut mors obnoxios sibi jure retineret, Christus coelestis et verus parens, soluta mortiscondemnatione, per mortem propriamresurrectionem justificat, ut non reus pereat, sed reatus;