Latin
12 to 29
Peter Chrysologus, Sermones 12-29
Unproofread scanNot analysed yet
ipsaque poena, id est mors, quae reos fuerat jussa percellere,merito deficiat at suae amittatinfulas potestatis. Curinnocentem, cur ipsum judicem crudelis et impia est ausa contingere? et ideo addidit: Justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum (Rom. v). Hoc est dicere,desinat,desinat mater dissensionum, hostis quietis, pacis inimica contentio, non extollatur Judaeus per legem,gentilis non superbiat per naturam, philosophus ab opinionibus suis spumosis et inanibus detumescat,nemo de meritis, nemo de operibus glorietur; quia vitam, quam prævaricatio prima sustulerat,et elongaverat a nobis furiosacontentio, restiluit et reddidit pax divina. Pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Terra non rebellet in coelos, caro non insurgat in spiritum; sed supernae pacis humilis perpetem j ungaturadgloriam. Perquemaccessum habemus. Quare nobis ipse factus est via, fide in graliatn istam. Dax vitae istius fides est, fratres. In qua stamus et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Stamus certe fide non corpore; et in spe,non in re jam percepta gloriamur. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probalionem,probatio autem spem, spes vero non confundit. Ecce quibusaetatibus justus perfectum roboratur in virum: in tribulatione, patientia, probatione, spe. Tribulatio, fratres, velut primajusti viri concutit et conturbat infantiam: sed cum invenerit istapatientem, admajoraadolescentemjam bonæ indolis tunc erudit. Tribulatio patrentiamoperatur. Patientia est, frutres, quæ Christi juvenem aptum probat esse virtutibus, Spes vero non confundit. Spes est quæ virum perficit: et ad mensuram Christi plenitudinis indefessa producit. Perfectae virtutis est, quod in re non teneas spei robore possidere. Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et ut diffusae in nos divinae charitatis ostenderet qualitatem, adjecit: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est?