Latin
1 to 27
Peter Chrysologus, Sermones 1-27-27
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties transcursis anni metis dies Dominicae Nativitatis adventat, et virginei partus fulgor toto orbe diffunditurflammeocorusco,8 voluntatis,nonpavoris est quod tacemus. Quæ mens in ipso ortudivini regis objicere se praesumat? Solis radii cum erumpunt, visus hebetatur humanus; radiante Deo, quomodo non totus animorum sauciatur aspectus? Reparatis ergo sensibus novi luminis post stuporem,tempus est quo jam nos visa Christi generatione per carnem ipsius etiam divinitatis contemplemur arcana. Christi, inquit evangelista; generatio sic erat (Matth. I). Fratres, si volumus intelligere quæ dicuntur, divina verba modis non pensemus humanis; seponendus est humanus sensus ubi totumquoddiciturestdivinum. Sic Christus quod nascitur non est consuetudo, sed signum; nonestnatura,sedvirtus; non ordo est, sed potestas; et est cæleste miraculum,ratio non humana. Hic mundana scientia quid capiet? hic carnis intelligentia quid requiret? Christi,inquit,generatio sic erat. Non dixit, Sic facta est, sed Sicerat, quia Christi generatio erat apud Patrem, quando generabatur ex matre. Quod erat, semper erat; quod factum est, hoc reddebatur: erat Deus, reddebatur homo; exuteronos suscepit ille, qui nos plasmaverat f ex luto. Cum des. ponsata esset mater ejus Maria. Suffecerat dixisse, cum desponsata esset Maria. Quid sibi vult sponsa mater? si mater, non sponsa; sisponfa, non adhuc mater. Cum desponsata esset Maria mater ejus. Virginitate sponsa, fecunditatemater; mater viri nescia, partus conscia. Aut quomodo non ante conceptum mater quae post partum virgo mater? Aut genitrix quando non, quae saeculorum generavit auctorem, principum dedit rebus? g Natura virgo mater semper, sic sempernoverca corruptio. Est ergo muneris virginalis ut regeneret per Deum virgo quod per Deum virgo generavit: Deus etintegritasestcoeleste consortium, virginitas juncta Christ o copula est perfecta virtutis. Quod Virgoconcipit, est honorSpiritus, non onus est carnis; quod parturit Virgo,secretum est Dei, non est ministerium conjugale;