Latin
78 to 95
Peter Chrysologus, Sermones 78-95
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis jam lingua confitetur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris; et tu adhuc inquiris quis est Jesus? Paries filium, et vocabis nomen eius Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum. Non alterius salvum faciet. Unde? A peccatis eorum. Esse Deum, qui peccata donat, si Christianis noncredis,credeinndelissime velJudæis dicentibus: Cum sis homo, facis teipsum Deum (Joan. x). Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. n)? Illi eum negabant Deum, qui eum peccata dimittere non credebant; tu ab eo peccata dimitti credis, et Deum dubitasconfiteri? Verbum caro factum est, a uthominis caro promoveretur in gloriamDei, non ut Deus in carnis verteretur injuriam, sicut dicit Apostolus: Quisejungit Domino, unusspiritus est(II Cor. VI). Et quomodo non quando se jungit Deus homini, unus est Deus? b Humanæ leges intra triginta annos litigiosas omnes interimunt quæstiones, et Christus circa quingentos annos nativitatis suae causas praestat, ortus sui lites patitur, status sui sustinet quaestiones? Hæretice, desinejudicare judicem tuum, el adora in coelis Deum, quem Deum magus adoravit in terris (Matth. n).