Latin
1 to 12
Peter Chrysologus, Sermones 1-30-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi nostram Christus pie natus est ad salutem, mox diabolus divinae bonitati numerosa genuit et perniciosa portenta, ut ridiculum de religionecomponeret, in sacrilegium verteret sanctitatem, de honore Dei Deo pararet injuriam. Hinc est, fratres, hinc estquod a hodie gentiles deos suos foeditatibus exquisitis, excogitato dedecore, et ipsa turpitudine turpiores e videndos trahunt, distrahunt, pertrahunt, quos faciunt non videndos. Quae vanitas, qualis dementia, quanta caecitas, fateri deos, et eos ludibriis infelicibus infamare! Irrisores sunt, cultores non sunt, qui deos quos venerantur illudunt; inj uriis afficiunt, non honorant, qui deosa quibus se formatos existimant, sic deformant, confundunt, non glorificant, qui eos de ipsa confusione componunt. Vere sicut ait Apostolus, Quia non probaverunt Deum habereinnotitia,tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt (Rom. 1): quando eis quibus humana abrogant, dant divina, quando eosjudicantdignos coelo, quando ipsos faciunt terra ipsa non dignos, vere dati suntin reprobum sensum; et R non est hoc judicii humani, est hoc sapientiae Dei, ut ipsi sint injuriarumDei vindices,qui injuriae probantur auctores. Quae ira, quæ ultio,sicin Deum de idolis exsequeretur offensam, ut eos quos vetustas aris, incenso,victimis, gemmis, auro deos esse mentita est, posteritas turpi cultu homines fuisse turpissimosjudicaret, et eorum vitam, mores, actus, ipsis eorum signaret in vultibus, ac doceret tales fugiendos esse potius quam colendos! Defleamus, fratres, et eosqui talia sunt secuti,etnos evasisse talia ccelitus gaudeamus. Quorum formant adulteria in simulacris, quorum fornicationes imaginibus mandant,quorum titulant incesta picturis, quorum crudelitates commendant libris, quorum parricidia tradunt saeculis, quorum impietates personanttragœdiis, quorum obscenaludunt, hos qua dementia deos crederent, nisi quia criminum desiderio, amore scelerum possidentur, 'deas exoptanthabere criminosos? Qui peccare cupit, peccatorum colit et veneratur auctores.