Latin
Sermon 154
Peter Chrysologus, Sermones 154
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut dominum praediorum limitibus affixitituli proloquuntur,ita nomina ipsa sæpe sanctorum merita,indicant, testantur insignia. Ita Abraham,quod fide credidit,nominis abjectione monstravit,quando ex Abram Abraham divinitus nuncupatur: ut dilatandus genere, nomine ante dilataretur, dicente Domino: Et non vocabitur amplius nomen tuum Abram,sedd Abraham eritnomentuum, quia patrem multarum geMitum posui te (Gen. xvn). Sic conjux sancta ejus cum de sterili fitfecunda, ex Sarai vocitata est Sarah,ut et ipsa ante crescat nomine quam crescat pignore; et quia permittente Domino risum edidit si vetula conciperetexaratajamrugis,si pareret desperata jam fecunditas, si sterilitas jam penes senectutis extrema prægnans fieret,risum mox quod genuit, nuncupavit; et hoc aptavitin nomine, quod sensu passa est cum rideret: Et vocavit nomen ctus Isaac, quod interpretatur risus (Gen. XXI). Sic Jacob, qui in utero coepit ante luctari quam videre, ante viribus superare quam membris, etiam inter viscera materna ipsa supplantatoris est vocabulum consecutus, eo quod antequam nascereturnoscitur divinitus reprobatum supplantasse germanum (Gen. xxv). Et quia longum est ire per singula, sicut Petrus a petra nomen adeptus est, quia primus meruit Ecclesiam fidei firmitate fundare; ita Stephanus vocatus est a corona, quia primus meruit pro Christi nomine subire conflictum, primus meruit sanguine militum Christi martyrium dedicare. Petrus apostoli i chori vetustum teneat principatum, aperiat intrantibus regnum cœlorum, reos potestate vinciat, pœnitentes clementer absolvat; Stephanus est martyrum primus, Stephanus purpuratam a ducatexercitum, qui pro Domini sui adhuc calente sanguine sanguinem suum avidus bellator effundit. Et quia cruore proprio tinctam sibi ipse purpuram conquisivit, merito a rege suo consecutus est post coronam, qui jam cum nasceretur nomen sortitus est a corona: vere quem præscivitet et prædestinavit, ipsum nunc martyrii primum vocavit ad gloriam.