Latin
1 to 20
Peter Chrysologus, Sermones 1-7-20
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi me solaretur beati Pauli subita et inopinata conversio (Actor. lX), vix crederem tam facile vos de terrena labe in coelestem posse gloriam commutari. Illum namque de persecutore mox apostolum praestitit repentina confessio,et Ecclesiae dedit insignem magistrum, quem furentem Christiani nominis invenerat vastatorem. Nec minus animat me a illius spadonis exemplum, quem fides ante rapuit ad gratiam, quam currus b ad Indiam domumquerevocaret (Actor. VIII). Accedit illud etiam latronis mirabile docu mentum,qui tunc rapuit paradisum,quando latrocinii sui poenas est appensus, ut solveret (Luc. XXIII). Unde nos, filioli, quia sic tempus vestræ regenerationis aptastis, ut neque nos possimus dicere quod necesse est, neque vos possitis quod oportet audire, fidem fidei committentes, tradimus breviter quod latius commendare non possumus. Nam quemadmodum exponentibus nobis potestis cognoscere symboli sacramentum,qui ipsum symbolum memoriacapere vix valetis? Hoc monemus solum, ne quis committatlitteris, quod est cordimandaturusutcredat, A postolo sic monente: Cordecredituradjustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x). Audituri formam fidei,aredulitatis normam, confessionisordinem parate simul corporis etcordis auditum. Sicut fons ore angusto manans magnis fluviorum laticibus ampliatur,sicfidessymbolibreviato sermonecredulitatis latissimos dat meatus. Et sicut radix alte fixa in excelsum germen se protendit, fides sic radicata pectoris in profundo in excelsum credulitatis cacumen attollitur. Ergo de cordibus vestris expurgate perfidiæ cœnum, ut pura per vos fidei fluenta percurrant; incredulitatis fruteta in vobis radicitus amputate, ut excrescant ad alta credulitatis vestrae robusta plantaria. Et quia, auctore Apostolo, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. x), in confessionis vocem modo date quod jam corda creditis. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Qui credit in Deum, Deum discutere non praesumat; Deus quod sit, sufficit scire; qui requirit unde sit, quantus sit Deus, Deus quid sit, hic nescit;