Latin
21 to 46
Peter Chrysologus, Sermones 21-46
Unproofread scanNot analysed yet
sol importunum tenebrat aspectum, ad Deum inconcessus cæcatur accessus; Deum qui vult videre, visionis ejus discat tenere mensuram; Deum suum qui vult scire, nesciat gentium deos; qui deos dicit, contradicit Deo. Servire uni libertas est, captivitas multis. Quem Deum confessus es, crede Patrem; ut credens Patrem, esse Filium discas; dicens Filium, genitum cognoscas esse de Patre; cognoscens de Patre genitum, quomodo sit genitus non requiras, quia dixisti, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Omnipotens potest omnia, etsi omnia potest quod in se, ex se, et semper secum habeat Filium quis negabit? Generatio Dei initium non habet, nescit finem, non admittit excessum, quando in Genitore Genitus permanere persistit,dicente ipso Domino. Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. x). Ego et Pater unum sumus (Joan. x). Confessus es Patrem, confessus es Filium,confessusesdivinitatisarcanum, confitere incarnationis Dominicæ sacramentum. Et in Christum Jesum Filium ejus. Christus a superno vocatur unguento,est enim tota plenitudine divinitatis infusus; Jesus nomen est a salute, quod nomen omne quod in cælo, quod in inferno est, tremens, genuflexum, summisso vertice confitetur (Philip. li). Et in ChristumJesum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Ut Patris et Filii est nobis una deitas, ita dominatio una sit nobis. Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Spiritus et virgo copula terrena non est, cæleste sed est secretum: hinc est, quod nascitur est divinum. Ergo quod natus est confilendum est, quomodo natus est tacendum est; quia quod secretum est sciri non potest, quod clausum est nescit aperiri, quod singulare est non referturexemplo. Qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. Judicis nomen audis, ne tempus ignores; crucifixum audis, ut tibi mortis qualitas innotescat; et intelligas quid impenderittibi, qui propter te poenam tantæ mortis excepit.