Latin
102.19 to 102.33
Peter Chrysologus, Sermones 102.19-33
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est, quod diei ac noctis copula sic divisa est, ut ex quiete labor, requies ex labore constaret. Hinc sol et luna vicissim mundi circumeunt metas, ut sol e geminata luce ampliticet claritatem diei, et luna lumine suppari ex toto caeca noctis tempora non relinquat. Hinc stellae suo cursu varios mutantortus,utnoctibus et signent tempora, et viantibus dent ducatum. K Hinc tempora eundo veniunt, esse incipiunt dum desistunt. Hinc semina nascuntur, crescunt, adolescunt, juvenescunt, senescunt, decidunt, moriuntur, et iterum vitalibus sepulta sulcis,resoluta putredine,salutari ex morte in viam suam redeunt, decorruptione perpetua suscitantur in forma. Etsi hoc,fratres, Dei vox, tuba Christi, per dies, per menses, per tempora,per an- DOS vocat, revocat, ducit, reducit, praecipit esse, facit non esse, dat morti, vitae reddit, quare quod in omnibus semper facit,semel facerenon possit in nobis? Aut in nobis solis virtus divina lassescit, propter quos solos totum quod praedictum est Dei est operata majestas? Homo,si tibi omnia sua ex morte reviviscunt, cur tu Deo non reviviscas ex morte? Aut in te solo Dei creatura deperit, propter quem subsistit, agitur, mutatur, innovatur i tota quotidie creatura? Fratres, hæc, dico, non signorum Christi cupiens exinanire virtutes, sed hortor ut unius resurgentis exemplo ad fidem resurrectionis omnium concitemur, et credamus quod i crux nostri corporis sit aratrum: fides, semen; sulcus, sepulcrum; resolutio, germen; exspectatio, tempus; ut cum ver Dominici adventus arriserit, corporum nostrorum matura tunc viriditas vitnlem resurgat in nressem, nescituramjam finem,nescituram canitiem, non pasfuram fasces, nec flagella sensuram. Quia| depositis in morte vetustatis paleis novum gloriosi corporis consurgit in fructum. Si ad unius Viduae lacrymas temporales sic motus est Christus, ut occurreret in via,ut ex oculis stillantia dolorum fluenta restingueret, ut a recuteret mortem, reduceret hominem, resuscitaret corpus, vitam reduceret,planctum verteret in gandium,et exsequias lugubres infestivitatem natalitiam commutaret, et feretro dotum matri vivum redderet ex morte quid modo faciet quando inardescet viribus suis ad Ecclesiae suae lacrymas diuturnas, ad sponsæ suae sanguineos sudores?