Latin
102.34 to 102.45
Peter Chrysologus, Sermones 102.34-45
Unproofread scanNot analysed yet
Nam per supplicantem Ecclesiam lacrymas fundit juges, per martyres sacrum sanguinem sudat, donec unicum suum,hoc est populum Christianum,quem tot ad mortem ferunt tempora, occurrens Christus de mortali feretro perpetuæ vitae reddat in supernae matris gaudiumsempiternum. Verum quia nascentis Christi venit tempus, et miraculum cæleste jam radiat paritura virginitas, atque ortum divini regis nobis non stella jam nuntiat,sed ipse solis ascensus, adoraturi occurramus omnes, et muneribus sacris Deum regemque virgineo processisse fateamur ex templo: offeramus munera,qnia nascenti regi semper publica paratur oblatio, offeramns munera,quia indevotus satisestvacuus adorator. Hoc probat magus, qui onustus auro, succensus thure, sacratus myrrha, Christi cunabulis inclinatur (Matth. 11). Quale est, si quod fecit magus, non faciat Christianus? Quale est, si ad gaudium nascentis Christi fleat pau. per, captivus gemat,hospes lamentetur,ejulet peregrinus? Festa coelestiab Judæus decimis semperhonoravit, Cbristianus quid de se sentit, si vel centelimis non honorat? Fratres, ne quis me hoc dicere existimet declamantis studio, non dolentis affectu. Doleo, certe doleo, quando lego Christi cunabula magos rigasse auro, et video altare corporis Christi Christianos vacuum, reliquisse, et in tempore hoc præsertim, quando se pauperum fames vasta, quando 59 fundit turba lamentabilis captivorum. Non habeo nemo dicat, quando Deus t ex eo quod habes, non exeo quod non habes, quaerit, quando duo aera viduae in acceptumdignanter ascribit. Devoti simus Creatori. ut nobis devota sit creatura. Proximorum nostrorum sustentemus angustias,ut a nostris liberemur angustiis. Repleamus altare Dei,ut nostra horrea repleat fructuum plenitudo. Certe si non damus,quia non accipimus non queramur. lpse autem Deus noster donet vobis tam præsentia quam futura bona,per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est omnis honor et perpetua gloria, una cum Spiritu sancto,nunc et semper,et peromnia saecula saeculorum.