Latin
104.23 to 104.45
Peter Chrysologus, Sermones 104.23-45
Unproofread scanNot analysed yet
etnon habet ubi congreget, qui ut congreget sic requirit. Sed audiamus quid ei responderit consiliarius internus. Destruam horrea mea. Evidenter apparuit quilatebat,quia a destructione incipit semper inimicus. Agit,agit, ut quæ habes destruas et quæ concupieris non reformes. Miser dives,ignarus de præsentibus, disputas stultissime de futuris; quammeliuspraesentia,ubi est sedes animæ, transtulisses! At nuncc catenæ horreorum tuorum strinxerunt fauces pauperum, vinxerunt hospitum colla, esurientium viscera contriverunt: unde pauperum te præcedunt gemitus et sequuntur, accusant te hospitum luridi vultus,te turba impetit plangens petentium; ut addictus a superno Judice satietatem poenarum capias,qui horreorum tuorum seras, negando cæteris, tibimet conclusisti. d Cogitanti intra se diviti merito ille taliter respondit, qui scit cogitationes hominum, quoniam vance sunt (Psal. XCIII): Stulte hac nocte repetunt animam tuam ate; quœ autem parasti, cujus erunt? Bene stulte, quia ibi totum de carne fuerat,nil de corde. Bene stulte,c quia migraturæ mox animae condita salis longa præparabat. Hac nocte a te repetunt animam tuam. Convenienter hac nocte, qui fugiens misericordiæ lucem, avaritiæ tenebris se manciparat, dicendo: Manduca, bibe, epulare. Quod autem bibentes filii noctis sint,non diei, Apostolus sic declarat. Et qui inebriantur, nocte ebrii sunt (I Thes. v); per obscura fertur, assumitur per tenebras,qui vitæ subsidium claustris suorum mandavit et condidit horreorum. Repetunt animam tuam a te. Quare non dixit: qui dederat, repetit, sed repetunt? f Quia sanctorum Deus repetit animas et reducit; tartarei ministri repetunt et pertrahunt animas impiorum. Et cogitabat intra se,dicens: Quidfaciam,quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam; destruam horreamea et majora faciam, et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi bona mea; et dicam animæ meœ: Anima, habes multa bona posita in annos multos:manduca,bibe,epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam;