Latin
104.46 to 104.54
Peter Chrysologus, Sermones 104.46-54
Unproofread scanNot analysed yet
quœ autem parasti cujus erunt? Unde iste di ves sic praeventus est, ut magis cogitata perderet quam parata; et impletum est illud prophetæ: Exibit spiritus ejus,et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). Cogitavit iste quid post se relinqueret,non quid praemitteret ante se:unde juxta Apostolum: Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; cestimantes se esse sapientes,stulti facti sunt (Rom. 1). Cui diciturstulte,et excitatus de somno praesentis vitæ, in illa perpetuitate nihil invenit in manibus suis; sicut dixit Psalmista: Dormierunt somnum suum9et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Vigila ergo, dives,in opere bono,in malo dormi; utnon silmanus tua pauperi vacua, ut tibi plena sit semper. Quia dives quantum largiter profundit,tantum largiler redundat K inrebus. Esto ergodives in misericordia, si semper esse vis dives: et tunc erunt horrea tua majora, tunc plena, si non fuerint largitate vacua,cupiditate inclusa.