Latin
Sermon 107
Peter Chrysologus, Sermones 107
Unproofread scanNot analysed yet
Licet fandi sterilitas silentium mihi indicare videtur,loqui tamen vehementia cogit et sanctitas imperantis. Praestantius est in imperitum prodere eloquium, quam officiosum negare sermonem. Qui ergo tanti viri adhortationem recuset, cui e coelo contigit et apostolici vocabulum,et summi privilegium sacerdotis? Neque enim absque divino judicio fuisse credendum estquod prima illa vivendi rudisinfantia tanti nominis adepta est dignitatem? Quem tunc affuisse, ni si Deum ipsum putamus, cum nescii parentes de futuris meritis Judicarent? Petrum enim vocari in aliis appellatio nominis est,in hoc praerogativa virtutis. tere beatus Petrus, immobile fundamentum salutis, talem se exhibet in sacerdotio, quales videri volunt qui sacerdotium concupiscunt. Quemadmodum igitur sanctitatis regulamg diciplinismonasterialibus imbutus exercet? Pallent ora jej uniis,macies corpus attenuat, eleemosyna pro Delictis supplicat, lacrymæ peccata baptizant. Sed ne forte hoc devoti populi turba miraretur, solet Petrus flere, cum in eum Christus intendit (Matth. XXVI). Nec quisquam in apostolo imbrem irrigui luctus accuset. Jucundae sunt lacrymæ, quæ gaudium immortalitatis emerunt Marc. XVI). Ipse est ergo i custos fidei, petra Ecclesiae, j janitorque cælorum. Ipse est apostolicus piscator electus, qui ad se turbas errorum fluctibus mersas,hamo sanctitatis invitat, et doctrinæ suae rete concluditad fidem hominum multitudine copiosam (Luc. v). Est etiam ipse beatissimus et apostolicus auceps, qui animas juvenum peraera volantes calamo divini sermonis attingit. Jure igitur venerabilis Dei sacerdos olim apostoli I nactus vocabulum, nunc adeptus et meritum, serit in populos præcepta justitiæ, et manifesta luce reserat sacrorum voluminum mysticas quaestiones: tantumqueestin cœlestibus magisterium disciplinis,ut qui convertitur,ipsi absolutionemdebeat; qui non corrigitur, sibi reatum. Omnis undique ad eum ex diversis regionum partibus visendi studio turba concurrit. Quicumque invias solitudines aut latentes eremi latebras incolebant, mirabilem Petrum magis veniunt videre ID quam saeculum. Datum est illis aliquando discere, difficilius quidem, sed gloriosius mundo praesente luctari: et adversus instructas delinquentes turbas aciem quamdam disponere sanctitatis. Quanta enim in mundo positispostcertamen palmaest,si in sollitudineconstitutis sine luctamine coronae debentur? Unde fratres,quoniam beatissimus Petrus omnia quæ, sunt divinæ virtutis, predicatione suae doctrinae vos instruit. pariter etexemplisedocet, deprecemur Dominum Deum nostrum, utaevo longissimo doctrinae coelestis vos sermone laetificet.