Latin
108.1 to 108.22
Peter Chrysologus, Sermones 108.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Apostoli: Obsecro vos per misericordiam Dei, etc. Mira pietas, quae ut precetur,ut largiatur,exorat. Hodie namque beatus Apostolus non humana petens, sed divina conferens, sic precatur: Obsecro vos,per misericordiam Dei (Rom. XII), Medicus austera remedia cum recipere persuadet aegrotos, agit precibus, non compellitimperio,sciens infirmitatis,non voluntatis esse, quod salutaria respuit,quoties profutura repellit infirmus. Et filium pater non potestate,sed amore ad rigorem pertrahit disciplinae,non ignorans quam sit aspera immaturis sensibus disciplina. Et si corporalis infirmitas ad curam precibus sic movetur, et si sic puerilis animus vix ad prudentiam ducitur blandimentis, quid mirum si Apostolus, qui semper:; est et medicus et pater, humanas mentes morbis carnalibus sauciatas, ut ad remedia divina subrigat. sic precatur: Obsecro vos, per misericordiam Dei. Novum genus obsecrationis inducit. Quare non per virtutem? quare non per maj estatem,non per gloriam Dei,sed per misericordiam Dei? Quia peripsam solam Paulus et crimen persecutoris evasit, etapostolatus tanti adeptus est dignitatem: sicut ipse fatetur, die cens: Qui prius fui blasphemus et persecutor: et injuriosus,sed misericordiam Dei consecutus sum: Etiterum: Fidelis sermo et omni acceptione dignus: quia Christus in hunc mundum venit peccatores salvos facere quorum primus ego sum,sed misericordiam sum consecutus, ad exemplum omnium, qui credituri sunt illi in vitam æternam (I Tim. 1). Obsecro, inquit, vos per misericordiam Dei. Rogat Paulus, immo per Paulum rogat Deus,quia plus amari vult quam timeri. Rogat Deus quia non tam Dominus esse vult quam pater. Rogat Deus per misericordiam,ne vindicet per rigorem. Audi rogantem Dominum: Tota die,inquit, expandi manus meas (Isai. LXV). Nonne qui expandit manus ipso habitu rogat? Expandi manus meas. Ad quem? ad populum. Et ad quem populum?