Latin
126.1 to 126.19
Peter Chrysologus, Sermones 126.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quam sit commodum, quam lucrosum debitorum nodos solvere, e cautionum vincla laxare, præsentis villici nos edocet et informat exemplum: qui dum chirographorum cumulos fprudenti moderatur assensu, non modo evasit arctissimas dicussionis angustias, sed etiam discussoris laudem mansuram saeculis conquisivit. Et nos, fratres, quod de præsenti lectione vobis fecith promissio me debere, auditu piissimo temperate,ne me vosque simul oneret severa discussio, quos intelligentia poterit benigne relevare. Undequæ supersunt lectionis jam sequamur, et consilium villicus quodinvenerit audiamus. Ail,inquit, intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam. . . Convocatis itaque singulis debitoribus domint sui,dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam; et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde dixit alii: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Et ait illi: Accipe litteras tuas,et scribe octoginta. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset (Luc. XVI). Vel nunc liquetin evangelicis lectionibus obscuratas mysteriis divinis, supernis velatas sensibus,contineri quamplurimas quæstiones, nec facile humano intellectui subjacere quod ore Christi de coelestibus profertur arcanis. Et laudavit, inquit, dominus villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset. Rogoquidhoclocomundanus capit animus'quid hic communis capit et recipit auditus? ubi intervillicum et dominicos debitores i versutaefraudislaudaturinventio,ubidebitorishonestas tollitur,auferturpudor, j violatur innocentia, verecundia tota sepelitur, ubi villicus reddendæ rationis tempore plus ardet in fraude, quam tempore villicationis anhelavit in luxu; in articulo discussionis ipsum dominicum plus in dispendium sævit quam diebus suæ fudit et disperdidit actionis; et qui ante substantiam vacuaveratdissipando, vacuando chirographo quod remanserat plus everrtit; nuc curat unde possit sarcire quod deerat, sed quod remansit,quemadmodum minorare possit, excogitat. Dicebat debitori: Quantum debes domino meo?