Latin
126.20 to 126.39
Peter Chrysologus, Sermones 126.20-39
Unproofread scanNot analysed yet
Non dicebat, quantum debes mihi? Conveniebat conscientiam, testabatur debitoris animum, sic dicendo. Et quid est quod sine respectu domini, debitorem ad tantam fraudem villicus provocabat? Quantum debes domino meo? Dicit ille: Centum cados olci. Accipe cautionem tuam, et scribe quinquagin ta. Adtantamfraudem villicus conspirabat et agebat. ut totam fidem perderet, dummeditatb cautionem. Quantum debes domino meo? Sciebant ambo quia presens erat ubique et semper supernus creditor, nec poterat fraude præveniri; sed neque inoculisdominicis dcsinit, semel cœperit qui furari. Esto tamen sit humani mons ut debitor quærat compendia fraudulenta, et villicus sibi consulat, sic furando: dominus iterum quare probat fraudem fili'I a collaudat? prædicat falsitatem? Quod est nequitia, prudentiam dicit, et hoc pium judicat quod multis pessimum falsitatis præstat exemplum? Sapiat ita carnalibus sensibus; spiritualibus, quod est divini luminis, jam lucescat Iterata est parabola per villicum, quæ fuerat juniorem prælibata per filium. Villicus iniquitatis ac mammona iniquo gentium populus nuncupatur. Facite vobis,inquit, amicos de mammona iniquitatis, qui relicto Creatore totum se mammonæ tradiderat servituti. Quisquis est ab hujus mammonæ captivtiate liber, et pecuniae jam crudeli pondere non gravatur,consistat in specula coelesti, et inde despectet mammonam mundo, et mundanis tyrannicofurore dominantem. Imperat gentibus, jubet regnis, bella mandat, comparat bellatores, sanguinem vendit, agit mortes, prodit patrias, urbes destruit, subditpopulos, arces urget, vexat cives, foro præsidet, jus delet, fas nefasque confundit,et ad mortes usque tendendo,fidem tentat, yiolat veritatem, famam carpit,honestatemdissipat, solvit affectus, innocentiam toHit, pietatem sepelit, necessitudinem scindit, amicitiam subruit. Et quid plura? Hoc est mammona, dominus iniquitatis, qui inique humanis et corporibus dominatur et mentibus. Hujus ergo mammonæ villicus,hocest gentilis populus dissipatæ taliter substantiæ reus a Domino per Evangelium convenitur, ut reddat rationem villicationis suæ, id est, naturalis boni.